monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 4
IUNI GALLIONIS. Ego indicabo, cur me abdices; tu indica, cur adoptaveris. quae iam accedunt nova? Equidem [nova] illud non miror, quod misericordia obicitur; illud miror, quod hic obicit. sic enim me gessi, ut hoc crimine duos patres obligarem. Uterque me amat, uterque ali miser desiderat, uterque prohibet: nec secum nec mecum (iis nec cum) fortuna bene convenit. Componite aliquando bonos quidem sed contumaces viros. uter discordiae causam praebuerit, nolite a me exigere: uterque patruus est, uterque pater est. Transit ad istum fratris sui et fortuna et animus. Misericors sum: non mutassem patrem, si naturam mutare potuissem.